cum vero moras faceret Tobias causa nuptiarum sollicitus
erat pater eius Tobias dicens putas quare moratur filius meus
aut quare detentus est ibi
putasne Gabelus mortuus est et nemo illi reddet pecuniam
coepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum
eo et coeperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime
reverteretur filius eorum ad eos
flebat igitur mater eius inremediabilibus lacrimis atque
dicebat heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen
oculorum nostrorum baculum senectutis nostrae solacium vitae
nostrae spem posteritatis nostrae
omnia in te uno habentes te non debuimus dimittere ire a
nobis
cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius
noster satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum
illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie
exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes
remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit
venientem
at vero Raguhel dicebat ad generum suum mane hic et ego
mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum
cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et mater mea modo
dies conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis
cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum
nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam
partem omnis substantiae suae in pueris et in puellis et in
pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque
gaudentem dimisit eum a se
dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro
perducatque vos incolomes et inveniatis omnia recte circa
conparentes vestros et videant oculi mei filios vestros
priusquam moriar
et adprehendentes parentes filiam suam osculati sunt eam
et dimiserunt ire
monentes eam honorare soceros diligere maritum regere
familiam gubernare domum et se ipsam inreprehensibilem exhibere